GENUENSIS Ditio

GENUENSIS Ditio
GENUENSIS Ditio
seu Genuensis Res publ. cuius Dux eaput est, Stato della republica de Genova incolis, l' Estat de la Republique de Gennes Gellis, regio est Italiae, ubi alias maior pars Liguriae, versus oram littoralem maris Mediterranei, a qua terminatur ad Austr. uti ab Or. Herruria, a Sept. Ducatibus Parmensi, Mediolavensi, et Montisferrati, ab Occal. autem Nicaeensi Comitatu. Eius longitudo ab Ort. in Occ. est 140. milliarium, latitudo parva admodum, et valde angusta quamplurimis in locis. Dividitur in duas partes, nempe in oram Orientalem, Rtviera di Levante, et in oram Occidentalem, Riviera di ponente: estque utraque ora littoralis mire fertilis et cultu accedente incolarum industria; et cum tot villis magnificis, praesertim versus Genuam, ut fere una urbs dici queat. Eius caput est Genua. Vide Leandr. Albert. Deser. Ital. August. Iustinian. Barth. Fascium. Iac. Bracellum, Iac. a Voragine, Paulum Interianum, Petr. Bazarum et Hubertum Folietam Hist. Genuensi. Subest eriam dominio Rei publicae Genuensis Corsica ins. la Corse, uti et Capraria, la Capraia ins. maris Tyrrheni, de quibus vide suo loco. Hinc Genuensis cogrn celebri viro de quo vide in voce Paulus.
Genuensis Rei publicae urbes.
Albingaunum, Alenga, Albintemelium, Vintimigha. Brugnetum, Brugneto. Genua, Genoa et Genova. Naulum, Noli. Savona, Savona. Serezana, Sarzana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • RESPUBLICA Genuensis — in Italia, Republica di Genova incolis, Republique de Genes Gallis, complectitur Liguriam maritimam a Magra fluvio et Serezana in ortum, ad Albium Intemelium in occasum, uti et Corsicam insulam. Vide Genuensis ditio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ITALIA — I. ITALIA apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HETRURIA — quae et Tuscia, regio Italiae, Tyrtheno mati incumbens, ad primam usque Tyberis ripam protensa, Macra fluv. a Liguria discreta, auguriorum olim et haruspicinae peritissima. Inde forsan sollers Hetruria Claud. l. 1. in Eutop. Carm. 18. v. 12.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”